Cartulaire des Templiers   Le Cartulaire des Templiers   Cartulaire des Templiers

Cartulaire des Templiers, Marquis d'Albon et Léonard

Balivia in Provincia
Provinciae dioecesis, in primo Ordinis saeculo, cum Catalaunia Aragoniaque sub ditione « magistri domorum Templi in Provincia et partibus Ispanie » fuit.

Quorum magistrorum sequitur series  (1).
Hugo Rigaldi - 1128-1136. Catalogne, Mas-Deu, Douzens, zès, Dauphiné. Plerumque nullo titulo insignitus, interdum nominatur :
« confrater societatis [militum Templi] », « servus et frater milicie Templi », « confrater et servus commilitonum Christi », « servus [ac obediens] ad milites Christi », « procurator milicie. »

Arnaldus Bedocii - 1136-1139.
Catalogne, Mas-Deu, Villedieu, Douzens, Richerenches, Roaix.

Plerumque nullo titulo insignitus, interdum « miles Dei [aut Christi] », « [fraler et] minister [milicie] », « magister milicie Templi Salomonis », « [frater et] bajulus militum milicie Templi », « servus et bajulus et magister milicie Templi. »

Pelrus de Roveria [Ruera]- 1139-1158. Totam Galliam Meridionalem frequentat. Saepe adhuc, in primis saltem annis, nullo titulo insignitus ; sed saepius titulo quodam, aut minus exacto (« et servus servorum Dei », « servus Dei et milicie Templi », « minister [milicie Templi] », « milicie frater et minister », « bajulus [milicie] », « magisler fratrum [aut militum] Templi », « magister in parte milicie Templi », « major minister » et plerumque « magister milicie »), aut plane definito (« magister Provincie et cujusdam partis Ispanie », 1143, Catalogne ; « in parte milicie Templi in Hispania et in Provincia magister » 1147, Catalogne , « Provincie et Ispanie magister » 1153, Catalogne) aut etiam deminuto (« in Montson magister » 1144, Catalogne ; « magister Templi in Ispania » 1155, Lus; « magister Provincie » 1155, Rue).

Hugo de Barchilona 1159-1162. Catalogne, Mas-Deu, Saint-Gilles, Marseille. « In partibus Ispanie et Provincie ipsius domus procurator », « magister milicie », « magister in partibus Ispanie. »

Hugo Gaufridus 1163-1168. Catalogne, Douzens, Arles. « Magister tocius Yspanie et in Provincia », « magisler noster. »

Arnaldus de Turre rubea. Ab anno 1167 ad a. 1180  (2) in tota « Provinciae et Hispaniac » dioeccsi (Catalogne, Mas-Deu, Douzens, Saint-Gilles, Arles) reperitur. Plerumque titulo « magistri » tantum insignitus, nonnunquam « magister Ispanie et Provincie » et « magister super Ispanensem provinciam » (Espalion) nominatur.

Berengarius de Avinione. 1181-1183. Catalogne, Mas-Deu, Saint-Gilles. « Magister Provincie et harurn partium Ispanie », « magister in Provincia et in partibus Ispanie », « magister. »

Guigo de Sello. 1183.
Raimundus de Caneto. 1184-1189. Catalogne, Mas-Deu, Montsaunès, Douzens, Pézenas, Lunel, Arles. « Magister in Provincia et partibus Ispanie », « procurator domorum Templi in partibus Provincie et Ispanie », « magister. »

Gilberlus Eraillus. 1186-1189 circiter. « Magister in Provincia et in [pluribus] partibus Ispanie. »

Poncius de Rigaudo. 1189-1196, 1206. Catalogne, Mas-Deu, Montsaunès, Saint-Gilles. « Magister dornorum milicie Templi in Provincia et partibus Hispanie » ; « domorum in partibus Provincie et Yspaniarum preceptor » ; « magister milicie. » Magister Provinciae primum (a. 1184-1189) fuerat (cf. p. 26) ; ab anno 1196 ad a. 1202, et fortasse ab a. 1193 ad a. 1207 magister cismarinus fuit (cf. p. 16). Nonne magister Provinciae et Hispaniae usquc ad hunc annum 1207 fuit ?

De Arnaldo de Claromonte, a J. Miret i Sans memorato, nihil inveni ; « Pons Manescal » vero, ab eodem auctore citatus, Poncius forsan de Rigaudo est, titulo marescalci Templi insignitus (quod vidctur apparere ex documento anni 1196, Vaour).

Raimundus de Gurb. 1201.

Petrus de Monteacuto. 1209-1210  (3). « Magister in Provincia et partibus Ispanie » ; « magister in partibus Ispanie. »

Guillelmus Catelli. 1212. Catalogne. « Magister in Provincia et partibus Ispanie. » Iterum 1281-1232 (Pézenas, Montfrin).

G. de Monterotundo. 1217. Saint-Gilles. « Magister Templi in Provincia et in Ispania. »

G. de Alliaco. 1222. Saint-Maurice. « Magister milicie Templi in partibus Yspanie et Provincie. »

Fulco de Montepesato. 1224,1228,1234. Montsaunès, Brioude, Rué. « Magister major Provincie et Ispanie », « minister... in Provincia et Ispania », « magister in Provincia. »

Raimundus Patot. 1233. Catalogne, Mas-Deu. « Magister in Provincia et partibus Ispanie. »

Hugo de Montelauro. 1284. Saint-Gilles, Arles. « Magister domorum milicie Templi in Provincia et partibus Hispanie »  (4).
Top

 

Chapitre 2
Ad administrandas Galliae Meridionalis domos magistri Provinciae et Hispaniac magistros delegabant, saepius « magistros in Provincia » aut « magistros Provincie » nominatos. Talcs fuerunt :

? Hugo de Beciano. Ministri hujus reperitur nomen, sine titulo, ab a. 1134 ad. a. 1143 in chartis ad Carcassensis pagi praesertim, sed etiam ad Mansi Dei, Pedenacii Provinciaeque (Roaix) domos pertinentibus.

Bego de Veireriis. 1151-1152, 1160, 1169. Catalogne, Douzens, La Selve, Jalez, Saint-Gilles. Plerumque sine titulo ; « magister Provincie. »

? Hugo de Barchilona. 1155, 1163, 1165, 1171-1173. « Sub eo [Petro de Roveria, magistro Templi in Ispania] magister » 1155, Lus. Sed Hugo, exceptis annis 1160-1162 (tunc partes magistri Provinciae et Hispaniae, sicut vidimus, egit), tantum partis Provinciae, Arausicensis scilicet et Diensis pagorum, magister fortasse erat. Etenim hanc solam regionem (et praccipue domum Richerencharum), ut videtur, frequentabat.

? Berengarius de Avinione. 1179. « Frater et magister Provincie. »

Poncius de Rigaudo. 1184-1189. Saint-Gilles, Arles. « Magister milicie Templi in Provincia. »

A. de Tolosa. 1190. Montsaunès. « Magisler domorum Templi in Provincia. »

Deodatus de Breisacho. 1195-1202. Montpellier, Saint-Gilles, Lus, Marseille. « Magister domorum Templi in Narbonensi, Arelalensi et aliis provinciis » ; « magister Provincie [in Provincia] », « magister. »

Guillelmus Catelli. 1205-1210. Saint-Gilles, Jalez, Tarascon, Arles, Valence, Saint-Maurice, Rue, Nice. « In Provincia commendator » , « magister... in partibus Provincie. »

? G. Gralhi. 1207. Hyères. « Magister Provincie. »

? Bermundus. 1210. Nice. « Commendator domorum milicie Templi in Provincia. »

Jordanus. 1212. Arles. « Magister dom. mil. Templi in Provincia. »

Guillelmus de Saignone. 1214. Avignon, « Magister in Provincia. »

Guillelmus de Alliaco. 1217-1218. Pézenas, Saint-Gilles. « Magister Templi in Provincia » ; « in partibus Provincie magister. »

Arch. de Sannis. 1229. Saint-Maurice. « Magister in Provincia. »

? Raimundus de Serta. 1234. Arles. « Preceptor de Mossono, tenons locum magistri in Provincia et in partibus Hispanie. »

? Guillelmus Fulcho. 1234. La Clau. « Tenens locum magistri majoris Provincie et Hispanie, videlicet Fulchonis de Montepezato. »

Giraudus. 1235. « Preceptor domorum milicie Templi Provincie. »
Top

 

Chapitre 3
Post Hugonem de Montelauro non jam « magistri Provinciae et Hispaniae » inveniuntur. Sed « magistri domorum milicie Templi in Provincia » fuerunt hii quorum sequuntur  (5) nomina.

Stephanus de Bellornonte. 1246. Pézenas. « Magister in Provincia. »

Roncelinus de Fos. 1248-1250.

Raimbaldus de Carumpo. 1251-1259, 1263- La Villedieu, Carcassonne, Pézenas, Le Puy, Palluet, Saint-Gilles, Avignon, Bras, Rué. « Magister [domorum milicie Templi] in Provincia »  (6). Cf. Trudon des Ormes, p. 236.

Roncelinus de Fos. 1260-1278. Le Port-Sainte-Marie, Marestaing, Laramet, La Villedieu, Martel, Carnac, La Capelle, Loupiac, Drulhe, La Selve, La Clau, *Sainte-Eulalie  (7), Carcasses, *Montpellier, Jalez, *Le Puy, Saint-Gilles, Arles, *Avignon, *Richerenches, Valence, *Lus, Gap. « Magister [domorum milicie Templi] in Provincia » plerumque in actis nominatus; « magister milicie Templi S. Egidii » Carnac, Martel ; « magister domorum Templi in Provincia, in Tholosano, Agennensi, Caturcensi, Albiensi, Ruthinensi et in senescallia Venaissini » 1270, Drulhe. In Processu : « magister Templi in Provincia (Ménard, I, Preuves, p, 185, 186), « magister domorum Ordinis in Provincia » (ib., p. 188, 191, 192, 193), « magister in Provincia » (Finke, II, p. 324), « [magnus] preceptor [provinciej Provincie » (ib., p. 324, 344, 348, 356 et Michelet, II, p. 374). Cf. Trudon des Ormes, p. 236.

Poncius de Brozeto. 1280-1292. Le Port-Sainte-Marie, Puyfort-éguille, Argenteins, Bordères, Golfech, Laramet, *Toulouse, *La Capelle, La Selve, *Sainte-Eulalie, Carcasses, *Levrettes, *Pézenas, *Montpellier, *Saint-Gilles, Jalez, *Le Puy, Arles, *Richereriches, Valence, *Marseille, *Aix, Rué. Plerumque in actis « magister [domorum milicie Templi] in Provincia », « preceptor domorum [domus] mil. Templi in Provincia », « magister Templi Sancti Egidii » (1292, Golfech). In Processu : « preceptor seu magister domus Templi de Sancto Egidio » (Ménard, I, Preuves, p. 173), « preceptor major Provincie aut in Provincia » (ib., p. 179, 180) ; « preceptor Provincie » (Prutz, p. 331 ; Finke, II, p. 354, 357); « preceptor in Provincia » (Schottmuller, II, p. 17) ; « magister [provincie] Provincie » (ib., p. 50, 67, 183 ; Finke, II, p. 318); « magister Templi in Provincia » (Ménard, I, Preuves, p. 186) ; « magister domorum Ordinis in Provincia » (ib., p. 190, 194) ; « magisler milicie Templi in provincia Provincie » (Schottmuller, II, p. 3l)  (8). Cf. Trudon des Ormes, p. 236.

Guigo Ademarius. 1293-1300. *Ayguetinte, *Toulouse, *Le Bastit, *La Capelle, *La Selve, *Espalion, *Montpellier, *Saint-Gilles, *Montfrin, *Le Puy, Arles, Richerenches, Monlélimar, *Marseille, Peirasson, Nice. Plerumque « magister [domorum milicie Templi] in Provincia » ; « magister domorum Sancti Egidii in Provincia » ; « preceptor domus S. Egidii et magister major fratrum Templariorum in Provincia. » In Proccssu : « preceptor Provincie » (Michelet, II, p. 291) ; « preceptor in Provincia » (Schottmuller, II, p. 196) ; « preceptor baylivie » (ib., p. 28) ; « magnus Provincie preceptor » (Finke, II, p. 343, 349) ; « preceptor major in Provincia » (Ménard, I, Preuves, p. 189) ; « magister Templi » (ib., p. 185) ; « magister [domorum] Ordinis in Provincia » (ib., p. 176, 177, 181, 190) ; « magisler Provincie (Schottmuller, II, p. 70, 210). Vide etiam Michelet, II, p. 154, 155 et 161, Prutz, p. 324 et Trudon des Ormes, p. 236.

Bernardus de Rupe. Magister Provinciae ab anno circiter 1300 usque ad abolitionem Ordinis fuit. Quem in actis Processus ob recepliones ab eo faclas (*La Capelle, *Sainle-Eulalie, *Jalez, *Roaix, *Rué) tantum inveni. « Preceplor Provincie » (Michelet, II, p. 159 ; Schottmuller, II, p. 195) ; « preceptor in Provincia » (ib., p. 202) ; « magnus preceptor Provincie » (Finke, II, p. 345, 358) ; « magister Provincie », La Capelle (ib., p. 317).
Top

 

Chapitre 4
Dioecesim Provinciae magistrorum definire nunc possumus, domibus omnibus in quibus apparent in indice per regiones composito coactis. Cujus partes erant :
I. Sancti AEgidii et Nemausensis pagi ;

II. Provincia proprie dicta et Vindassinus comitatus (Arles.Tarascon, Avignon, Roaix, Richerenches, Montélimar, Valence, Lus, Gap, Marseille, Bras, Rué, Saint-Maurice, Hyères, Peirasson, Grasse, Nice) ;

III. Gabalitanus et Vellavensis pagi (Jalez, Le Puy) ;

IV. Magalonensis et Biterrensis pagi (Montpellier, Lunel, Pézenas) ;

V. Narbonensis et Carcassensis pagi (domus Petrosii, Levrettes, domus balliviae Carcassensis) ;

VI. Ruthenensis, Albigensis et Caturcensis pagi (Sainte-Eulalie, La Clau, Espalion, La Selve, Drulhe, Loupiac, La Capelle, Carnac, Martel, Vaour) ;

VII. Tholosanus Convenarumque pagi (Toulouse, Laramet, Marestaing, La Villedieu, Montsaunès, Bordères) ;

VIII. Vasconia et Agennensis pagus(Ayguetinte, Argenteins, Puyfort-éguille, Golfech, Le Port-Sainte-Marie, Brulhe).

Haec, ad summam, gentium relatio eadem est quae in supra memorato Roncelini de Fos legitur titulo, magistri scilicet « domorum milicie Templi in Provincia, in Tholosano, Agennensi, Caturcensi, Albiensi, Ruthinensi ac in senescallia Venaissini. » In quo titulo « Provincia », Nemauseusem Magalonensemque (et fortasse Vellavensem) pagos amplectens, non comitatus Provinciae est, sed regio prioribus « magistris Provinciae » subjecta. Ultimi enim Provinciae magistri potentiores videntur fuisse quam primi, qui magistris Provinciae et Hispaniae oboediebant. Priores saltem plerumque in regionibus Rhodano vicinis, ultimi contra, sicut e notulis supra relatis apparebit, in omnibus Galliae Meridionalis partibus reperiuntur. Quod verisimiliter novae ordinationis provinciae est. Dum summum imperium in manu magistri Provinciae Hispaniaeque reponebatur, vera auctoritas in finibus nostris dividebatur inter magistrum Provinciae, cui titulo tenus dioecesis totarevero ipsa tantum ejus orientalis pars parebat, magistrosque inferiores qui minoribus balliviis in Narbonensi, Carcassensi Reddensique, Ruthenensi, Albigensi, Caturcensi, Tolosano, Convenarum Agennensique pagis constitutis praeerant. Circa medium XIIIe saeculum tollitur magister Provinciae et Hispaniae ; magister Provinciae, sui juris factus, totam provinciam sub suam veram ditionem redigit, singulis domibus ab eo frequenter visitatis magistrisque inferioribus, inter eum et domus mediis, sublatis vel maxime deminutis.
Sources : E.-G. Léonard. — Introduction au Cartulaire manuscrit du Temple (1150-1317), constitué par le marquis d'Albon et conservé à la Bibliothèque nationale, suivie d'un Tableau des maisons françaises du Temple et de leurs précepteurs. — Paris, E. Champion, 1930. ln-8, xv-259 pages.

Domus Templi Provence

 

Notes
1. Magistrorum horum soquentem indicem scribit, e documenti archivorum Hispaniae, egregius Miret i Sans (Les cases de Templers y Hospitalers en Catalunya, p. 515):
Pere de Rovera, 1141-1157 ;
Uch de Barcalo, 1159-1160 ;
Uch Gaufred, 1163-1166 ;
Arnau de Torroja, 1167-1181 ;
Berenguer d'Avinyo, 1181-1183 ;
Ramon de Canet, 1184-1185 ;
Girbert Eral, 1186-1189 ;
Pons de Rigalt, 1189-1195 ;
Arnau de Clarmont, 1196-1199 ;
Pons Mancscal, 1199-1200 ;
Ramon de Gurb, 1200-1201 ;
Pons de Rigalt, 1202-1203 ;
Pere de Montagul, 1207-1212 ;
Ramon Berenguer, 1213 ;
Guillem de Montrodo, 1214-1217 ;
Guillem de Fortol, vice-mestre, 1218-1219 ;
Folch de Montpesat, 1224-1226 ;
Berua de Champans, 1230 ;
Guillem Cadell, 1231-1232 ;
Ramon Palot, 1233 ;
Uch de Montllor, 1235-1239.

2. Magister major a. 1181-1184.

3. Magister major a. 1219-1229.
4. A. 1235, sicut vidimus (p. 16) « magister citra mare » erat. Cf. Trudon des Ormes, p. 236.
5. « Partes » cae « Hispaniae » quae hactenus Provinciae in unius magistri ditione junctae erant (et inler cas, Ruscinonis pagus cura magna domo Mansi-Dei) posthac tantum « magistro domorum milicie Templi in Aragonia et Catalonia » subfuerunt. Quas partes egerunt (Miret i Sans, p. 515) :
Astruch de Clarmont, 1239 ;
Ramon de Serra, 1240-1243 ;
Guillem de Cardona, 1244-1245 ;
Uch de Joyheu, 1254-1256 ;
Guillem de Montanyana, 1258-1260 ;
Guillem de Pontons, 1261-1266 ;
Arnau de Caslellnou. 1267-1277 ;
Pere de Montcada, 1279-1282 ;
Berenguer de Sant-Just, 1283-1290 ;
Berenguer de Cardona, 1292-1307;
Eximen de Landa, 1307-1311.

6. « Tenens locum magistri in partibus citramarinis », sicut vidimus (p. 16), dictus erat a. 1246.
7. Domus, qnarum nomen asterisco insignitur, visitavisse magistrum et inibi receptiones fratrum fecisse ex actis Processus scimus.
8. De quo, dicto « magistro domorum Ordinis in Provincia et in partibus citramarinis » et « magistro domorum Templi in Proviacia vel Arvernia », vide p. 17 et 21.

Sources : E.-G. Léonard. — Introduction au Cartulaire manuscrit du Temple (1150-1317), constitué par le marquis d'Albon et conservé à la Bibliothèque nationale, suivie d'un Tableau des maisons françaises du Temple et de leurs précepteurs. — Paris, E. Champion, 1930. ln-8, xv-259 pages.

Domus Templi Provence


Cartulaire du Temple visité 97125 fois

Licence Creative Commons
Les Templiers et Les Croisades de Jack Bocar est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas de Modification 4.0 International.
Fondé(e) sur une oeuvre à http://www.templiers.net/.
Les autorisations au-delà du champ de cette licence peuvent être obtenues à http://www.templiers.net/.